monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.251 > sectio 10 > sectio 20 > sectio 7 > Iudices, 13 > sectio 11 > cb125.138v > 134v > Psalmi, 76 > sectio 24 > bsbClm6436.10 > sectio 12 > sectio 58

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 58
Octogesimo nono: A seculo et usque in seculum tu es Deus . Et dicitis quod in Graeco non sit, Deus. Quod apud eos esse manifestum est. Nam et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes, et Septuaginta similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αίῶνος, και ἓως τοῦ αίῶνος σὺ εἶ Θεός, quod Hebraice dicitur MEOLAM AD-OLAM ATH EL. In eodem: Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur . In Graeco invenisse vos dicitis: Mansuetudo super nos: sed et hoc superfluum est.